#II Reg. XXIV#I Paral. XXI#I Paral. VI, 21#I Paral. XXI#I Paral. XXI#Genes. XXII
Factum est autem post famem prius immissam a Domino addidit furor Domini irasci contra Israel. Furorem Domini videtur quasi exponere Paralipomenon, dicens: Consurrexit Satan adversus Israel, et incitavit David, ut numeraret populum. Et ait rex ad Joab: Perambula omnes tribus Israel, et numera populum, ut sciam numerum ejus . Intelligens autem Joab quod de elatione hoc diceret, ait: Adaugeat Deus ad populum tuum, sed quid sibi vult dominus rex in hac re, quasi diceret: Vide ne offendas Dominum. Cumque nollet rex mutare propositum, egressus est Joab, et principes militum, et numeraverunt populum, et redierunt post novem menses et viginti dies in Jerusalem cum descriptione redacta in scriptis. Et inventa sunt de Israel octoginta millia virorum fortium, et de Juda quingenta millia pugnatorum. Benjamitae dicuntur non fuisse numerati adhuc, quia pauci erant. In Paralipomenon longe plura leguntur, scilicet mille millia et centum, et creditur Joab subticuisse regi partem populi. Peccavit autem David in duobus, quod superbe numeravit, et quia quisque numeratorum non reddidit pecuniam Domino, quinque scilicet siclos argenti, sicut scriptum est in lege Moysi. Quod attendens David, ait ad Dominum: Obsecro, Domine, transfer iniquitatem servi tui, quia peccavi nimis. Diluculo misit ad eum Dominus Gad prophetam tres supplicii conditiones portantem. Qui ait: Aut septem annis veniet tibi fames in regno tuo, aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, aut tribus diebus erit pestilentia in populo tuo. Et ait David: Coarctor nimis. Quasi dicat: Si famem eligo, pauperum erit supplicium, non divitum. Si victoriam hostium, supplicium erit exercitus, et non meum, qui circumvallor fortissimis. Eligam ergo communem plagam regi et plebi. Melius est enim ut incidam in manus Domini misericordis, quam in manus hominis. Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel de mane usque ad tempus constitutum, id est usque ad horam prandii, secundum Josephum, vel usque ad horam sacrificii vespertini, secundum alios, et mortui sunt de populo extra Jerusalem septuaginta millia virorum. In Paralipomenonlegitur fere trecenta millia. Et aiunt Hebraei ibi positum numerum plebis, hic autem numerum nobilium. Porro cum extendisset angelus percussor manum suam ad Jerusalem, ut disperderet eam, et staret juxta aream Areuna Jebusaei, qui et Ornan dicitur, vidit eum stantem David gladio evaginato, et clamamavit: Ego sum qui peccavi; isti qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei. Et misertus Dominus ait ad angelum: Sufficit, contine manum tuam. In illa die dixit Gad ad David: Constitue altare Domino in area Areuna Jebusaei. Et ascendens David dixit ad Areuna: Vende mihi aream tuam, ut aedificem ibi altare Domino, et cesset interfectio. Qui respondit: Accipiat eam dominus meus gratis. Habeat quoque boves in holocaustum, et plaustra, et juga bovum in usu lignorum. Et ait rex: Nequaquam, sed emam pretio, et non offeram Domino holocausta gratuita. Emit ergo David aream sexcentis siclis auri, ut in Paralipomenon legitur, et boves argenti siclis quinquaginta, et aedificavit ibi altare Domino, et obtulit holocausta, et pacifica, et propitiatus est Dominus terrae. Hic est mons Moria, ut aiunt Hebraei in quo Abraham voluit offerre filium, et obtulit arietem pro eo. Ea tempestate tabernaculum et altare quod fecerat Moyses erat in excelso Gabaon, licet arca esset in Jerusalem. Cumque prophetasset Gad templum ibi futurum, decrevit David ut ille locus vocaretur area populi